- TORVUS
- TORVUSproprie de tauro, unde et vox nata videtur. Virg. l. 3. Georg. v. 51.—— optima torvaeForma bovis ——Hinc de leone. Idem, Ecl. 2. v. 63.\Torva leaena lupum sequitur —Inde ad omnium animalium armatorum aspectum denotandum vox extensa, ut videre est apud Barth. ad Statium, Theb. l. 9. v. 740. Ut qui inclemens, γοργὸν Graeci appellavêre. Hesych. Γοργώψατο, πι κρὸν ἔβλεψε. Atque hinc torvus, pro crudeli, funesto, horrendo, ut torvae aves, apud Statium, Theb. l. 6. v. 754. torvum cadaver Tydei, apud eundem, l. 9. v. 140. etc. Aut saltem pro tetrico atque difficili: ut torva Pallas, apud eundem l. eod. 571. i. e. non amabilis, sed rigida virginitatis custos: torvus Maro, ibid. l. 5. Sylv. 3. v. 63. h. e. difficilis materiae scriptor, Passeratio ad Propert. l. 2. Eleg. 34. inimitabilis Barthio, quem vide Adversar. l. 108. c. 14. Sed et, quia in tauro probatur quaedam in aspectu generositas, torvaeque decorus frontis honos, unde torvus pro formoso, apud Saepius laudatum Statium, Theb. l. 1. v. 131.Sic ubi delectos per torva armenta iuvencosAgricola impositô sociare affectat aratrô.Ad quem locum Barthius, formosisima, inquit, nobilissima. Torvitate enim species censetur bovini generis. Ad alios porro sensus vox translata, auditum inprimis: velut cum Maro torvum clamorem inducit. Sic torva confidentia, torvum ingenium, Pacuvius habet apud Festum: plura vide apud eundem Barthium, ad Theb. l. 9. v. 741.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.